라틴어 문장 검색

quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:4)
Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 75:3)
Si intrassem valetudinarium exercitus ut sciens aut domus divitis, non idem imperassem omnibus per diversa aegrotantibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 95:1)
Quid si propter usuram vel milensimam valetudinarius faenerator distortis pedibus et manibus ad computandum non relictis clamat ac per vadimonia asses suos in ipsis morbi accessionibus vindicat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 194:2)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
mulctram et feminino genere dicimus 'haec mulctra' et neutro 'hoc mulctrare', unde est in georgicis "implebunt mulctraria vaccae". alii fa- ciunt discretionem, ut sit 'mulctra' tempus quo mulgentur animalia, 'mulctrare' vas in quod mulgentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 307)

SEARCH

MENU NAVIGATION